Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
p. 94014. pente consonantia duas tantummodo species tenet, quae statutis vocibus includuntur. Ut si ab hypate meson or- diamur, una quidem est -DH- id est ab hypate meson in paramesen ea, quae est prima, altera vero -GL., id est a s mese in neten diezeugmenon. Haec vero est quarta. Reliquae vero, id est -EI- -FK- minime statutis vocibus clausae sunt. Nam parhypate et lichane et trite et para- nete instabiles approbantur. Similis autem ratio erit, si a nete diezeugmenon in graviorém partem, id est ad mesen 10 consonantiae huius species considerentur. Eisdem enim inmobilibus vocibus, quae superius dictae sunt, contine- - buntur. Sive autem ab hypate meson seu a mese seu a paramese sive etiam a nete hyperboleon consonantias ad graviorem partem ducamus, duarum, quae statutis vocibus 15 Coerceantur, non poterit esse districtio. Diapason vero . consonantiae, sive ab hypate hypaton in paramesen, sive a nete hyperboleon in mesen ordo sumatur, tres tantum- modo species obtinebit, quae inmobilibus vocibus coercean- tur. Nam ab hypate hypaton ordientibus una est -AH- ea, ?0 quae est prima, ab hypate hypaton in paramesen, altera :DL- ea, quae est quarta, ab hypate meson in neten die- zeugmenon, dehinc -GO- — haec est septima — id est a mese in neten hyperboleon. Reliquarum vero specierum voces extimae nullo modo constitutae sunt. Nam par- 25 hypate et lichane et trite et paranete, ut supra quoque dictum est, non sunt inmobiles. Similiter autem et per easdem voces, si ab hyperboleon nete ordiamur, specierum
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →