Boethius, De institutione arithmetica libri duo · De institutione musica libri quinque, ed. Gottfried Friedlein (Leipzig: Teubner, 1867) — read from page images, with the critical apparatus separated from the text
The original is shown on its own: no English is held for this issue yet.
116 NOTARUM EXPLICATIO. alterum, in quo descriptiones ad caput decimum quin- tum et decimum sextum libri quarti pertinentes. Dubium est, sitne dolendum, quod parum diligentis scribae manu codex exaratus est. Inter plurima enim menda maxi- mam partem verus elucet Boetius. Est huic codici simi- litudo cum g, maior tamen cum f. k— codex Monacensis 18478 (Teg. 478) saec. XI. Huius codicis similitudo cum h tanta est, ut uterque exemplar eiusdem codicis esse videatur. Numeros tamen capitum omittit, inscriptiones libri quinti capitibus addit. ] — codex Monacensis 14601 (Ratisb. Emmer, F. CIV.) saec. | XIL, continet librum primum et secundi capita duo prima et tertii partem. Similis est codicibus f, g; graeca ta- men proxime accedunt ad h. Multa vocabula omittit. o — codex Monacensis 367, saec, XII. Desunt capitum indi- ces praeter quintum, omnes inscriptiones, figurarum de- lineationes inde a capite duodecimo libri tertii. Cum ' , multa neglegenter sint scripta, operae pretium non duxi etiam menda huius codicis transscribere, omnibus autem locis eum consului, ubi praestantiores codices inter se discrepant. Maior est similitudo eius cum f et i quam cum g. Ad graeca verba restituenda non nihil adiu- meníi attulit. C—codex Cantabrigiensis, ex quo decretum Lacedaemonio- rum plane ad fidem manu scripti codicis exhibet Grono- vius in praefatione thesauri Graec. antiqu. vol, V. (Ve- netiis M. DCC. XXXIIL.). Editionem decreti a Gronovio Oxonii anno MDCCLXXVII publicatum acquirere non potui. P,—cod. lat. Par. 7181 saec. X. P,—cod. lat. Par. 7200 saec. X. P4—cod, lat. Par. 7221, His ut uti possem codicibus ad decretum Lacedaemonio- rum accuratius edendum factum est opera benigna An- dreae Laubmanni, qui humanissime rogatu Halmii con- textum decreti ex primo et tertio eorum integrum in meum usum ítransscripsit, secundi varias lectiones ad- didit.
This issue carries a scholarly apparatus: 422 notes on the editor’s variant readings. Scholar · $29 a month, by application — see what it adds →